- SUI
- SUIapud Ovid. Metam. l. 15. v. 821. ubi Iuppiter ad Venerem,Nos in bella suos fortissimus ultor habebit:faventes sunt incepto, seu secundi. Quomodo Cicero pro Quinctio utebatur, inquit, populo non suo. Sic meos, nostros, Deos, loca tempora, itidem pro secundis; communes, aequos pro ambiguis; alienos pro adversis et qui malo damnoque sint, Latinis dici, notat Gronovius Observ. l. 4. c. 17. At sui coloris Plinio vocantur, quae suum et naturalem colorem retinebant, nec alienum imbilerant, de lanis; ita Tarentinas pulliginis suae idem appellat, l. 8. c. 48. nigrae enim lanarum sui coloris sunt retinentissimae, nec ullum alium sitiunt colorem: ἰδιόχρωμα Graeci dicunt. Sic homo sui moris Latinis est ὁ ἰδιότροπος, qui sui moris tenax ad alienos mores sese accommodare non potest; homo sui negotii, ὁ ἰδιοπράγμων qui alienis sese minime immiscens sua solum cutat etc. Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.